vincenzo crupi
Wed, 31 Dec 2003 02:22:19 -0800
Nihil adhuc vobis scripsi quoniam Britannice non bene scribo . Non solum mea magni Vergilius interest, sed etiam italice aliquid de eo perscripsi (Vincenzo Crupi, Vergilius Aeneis, 11, 703-724. Camilla e il figlio di Auno dentro e oltre i confini del genere, in Atti Accademia Peloritana dei Pericolanti 1991). De Vergilio daturus pressis opusculum quoque sum ad IV lib. Aeneidos pertinens.
Vos oro atque oro permittatis me in isto splendidissimo permanere numero vestro quod vos Britannice "mailing" vocatis "list", quoniam, quamquam Britannice eleganter et decenter non scribam, lego tamen et bene interpretor quae mira optimi philologi in ea scribant et utilia mihi haec sunt.
Opto vobis felicem hunc venturum novum annum.
Vincentius Crupi