Leofranc Holford-Strevens
Fri, 09 Feb 2007 14:57:05 -0800
Ita sane est, nomen urbis Senecam per tris syllabas aliquando enuntiat ad imitationem poetarum quorundam Graecorum melicorum, veluti Sapphonis et Pindari; neque aliter Sophocles in Aiace uidetur fecisse, qui u. 1190 an tan eurwdh Troïan scripsit in stropha, cui uersui in antistropha w ponoi progonoi ponwn respondet, glyconeo scilicet anaclastico (qui dicitur) glyconeus rectus. Mitto quod Aristarchus apud Homerum polin Troïhn legit, cum adiective Troihn acceperit; id enim neque Vergilius neque L. Annaeus secuti sunt. Verum hoc semper retinendum est, Romanos non solum poetas Graecos sed etiam commentatores lectitasse.Sed apud Senecam diverse res se habet: Ita inveniri potest in Forcelliniano Lexico: Aliquando Troia est trisyllaba. Senec. Troad. 824. Misit infestos Troiae ruinis Non semel arcus. Adde 853. Item in Oxford Latin Dictionary: Troia ae, f. Pros.: usu. dysill.; Troi- Sen. Tro. 824, 853. ---Ubi o scriptum est cum brevis vocalis signo, quamobrem Tro - i - a trisyllaba est.
Leofranc Holford-Strevens -- *_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_* Leofranc Holford-Strevens 67 St Bernard's Road usque adeone Oxford scire MEVM nihil est, nisi ME scire hoc sciat alter? OX2 6EJ tel. +44 (0)1865 552808(home)/353865(work) fax +44 (0)1865 512237 email: [EMAIL PROTECTED] (home)/[EMAIL PROTECTED] (work) *_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_*_* ----------------------------------------------------------------------- To leave the Mantovano mailing list at any time, do NOT hit reply. Instead, send email to [EMAIL PROTECTED] with the message "unsubscribe mantovano" in the body (omitting the quotation marks). You can also unsubscribe at http://virgil.org/mantovano/mantovano.htm#unsub