mantovano  

VIRGIL: Troia trisyllaba

Ramon Sevilla
Thu, 08 Feb 2007 22:52:01 -0800

Modeste affero ea quae inventa sunt a me:

Verum est hoc quod illustris Virgilii interpres dicit:

Quod tamen, ne forte erret lector minus peritus, numquam licentia (quam
dicunt) poetica fit: in omnibus enim istis versibus Troia adiectivum est
ab eo quod est Troius derivatum, vel feminini generis et numeri
singularis, ut puta cum dicit poeta Troia mater, Troia pubes, vel
neutrius generis et numeri pluralis, ut puta cum Troia arma, Troia
castra; verum enimvero, ubicumque Troia nomen urbis est, per duas
syllabas effertur.

Leofranc Holford-Strevens

Sed apud Senecam diverse res se habet:


Ita inveniri potest in  Forcelliniano Lexico:


Aliquando Troia est trisyllaba. Senec. Troad. 824. Misit infestos Troiae ruinis Non semel arcus. Adde 853.

Item in Oxford Latin Dictionary: Troia ae, f. Pros.: usu. dysill.; Troi- Sen. Tro. 824, 853. ---Ubi o scriptum est cum brevis vocalis signo, quamobrem  Tro - i - a  trisyllaba est.


 

Ramón Sevilla, sI



Coches nuevos, coches de ocasión, coches de Km 0 Si piensas en cambiar de coche, MSN Motor. ----------------------------------------------------------------------- To leave the Mantovano mailing list at any time, do NOT hit reply. Instead, send email to [EMAIL PROTECTED] with the message "unsubscribe mantovano" in the body (omitting the quotation marks). You can also unsubscribe at http://virgil.org/mantovano/mantovano.htm#unsub