Ita est, ut ais, doctissime Leofranc Holford-Strevens, sed Apollonius cum Vergilio Aen. IV, 522-529 (in versu 525 legitur : siluaeque et saeua quierant aequora, quod plane ad illud � sleeping earth � spectat ) comparandus est. Et certe Apollonii fons Alcman est (fr. 89 P = 58 D). �Credo equidem, nec vana fides� � ut ait Vergilius - Roperium nostrum De Aeneidos IV libro recordatum esse, celebrior, enim locus iste.
Quae Roper dixit pulcherrima sunt et nota dignissima diversis causis :
1) quia testantur Vergilium Latine legi non solum a viris doctis;
2) propter illud �insciam memoriam�, quod ad virorum doctorum novissimis de Anima spectat: non Freud sed nescioquis ex istis recentioribus it ut Roper autumat esse quod �unconscious� vocatur; et hoc ad litteras precipue pertinet (credo me iam scripsisse in aliqua ex �bellicosis� epistulis meis �electricis� de vertendi quaestione); in Italia hoc adfirmat vir doctus Giuseppe Pennini, memoriae poetarum rationem et eorum qui quod vocamus �car� gubernant tandem esse;
3) Propter ea quae de memoria in Anglorum lingua dixit.
P.S. : Statim mittam tibi ea quae promisi opuscula et mea et Salvatoris Costanza.
Vale.
Filtri antispamming e antivirus per la tua casella di posta ----------------------------------------------------------------------- To leave the Mantovano mailing list at any time, do NOT hit reply. Instead, send email to [EMAIL PROTECTED] with the message "unsubscribe mantovano" in the body (omitting the quotation marks). You can also unsubscribe at http://virgil.org/mantovano/mantovano.htm#unsub
