Dear List,

I'm boldly hoping that any of the linguists in this well-informed assembly
might take the trouble to translate this short foreword text for us:

"Illustrissimo AC Reverendissimo Domino Domino Christophoro Madrucio
Cardinale ac Principe Tridenti Et administratori Briximen. Domino meo
Colendissimo.

Vetus agricolarum consuetudo fuit, Princeps Illustrissime, ut omnium frugum
primitias Dijs, quibus illas curæ esse existimarent, relligiose libarent, ut
scilicet pietatem erga ipsos hoc pacto testarentur. Hunc igitur ego morem
imitans, hos exiguos meorum laborum fætus tibi nuncupare volui: non alia
mempe de causa. quam ut servi iam diu tibi addictissimi observantiam
clientelaq3 ostenderem: tum etiam, quia tempestiuum arbitratus sum si id
tibi offerrem. quo delectari te, atq3 capi animadverterim. Cuiusmodi estipsa
Musica, Cuius artem, eiusq3 studiosos omnes fovisti semper ac alvisti,
nimirum ratus inter cætera preclara ornamenta, que ad Principem Illustrandum
pertinent, musices studium haud esse aspernandum. Quandoquidem & hec apud
grecos olim tante venerationis cureq3 fuit, presertim ista que in modulata
chordarum pulsatione constat. ut non minus de ea. quam de victu. cultuq3
corporis precepta sancirent. Hanc Plato Republice necessariam esse credidit.
Lygurgus ille quodq3 sapientissimus legum conditor. rei bellicæ studium sine
musicis modulis, haud recte constare arbitratus est. His itaq3 causis, hec
mea ludicra læta te suscepturum frone spero. Que & si levissima sint, sub
tuis tamen auspicijs prodeuntia graviora honestioraq3 videbuntur, magnamq3
ex tui nominis celebritate auctoritatem adipiscentur. ideo q3 & inspicientur
forcitam & probabuntur. quia tuo nomine ornata munitaq3 adversus censorum
calumnias erunt tuæ porro humanitatis erit, hoc quidquid est nugarum. non ex
re. sed ex animo metiri nam & Artoxerxi, sordidæ aquæ uter. Summa animi
devotione a rustico delatus, incundissimus. gratissimus q3 fuit. Vale
fæliciter"

It's from the Gintzler 1547.

Best Regards

Göran


Reply via email to