Clarissime,

nuper scripsisti aliqua de scholis et translationibus et pigris studentibus quaue ego

libenter legi . Sed pericula non comprehendam neque te iuvare potero, nisi sciam utrum in Universitate studiorum aliqua an schola superiori (hig school) sis Magister.

   Illud meum �pericula� ad Humanitatis scientiam attinet, praesertim cum iam pluribus annis in celeberrimo libello Reynholds et Wilson autumaverunt  iuvenes nescire latinam linguam (illi Viri Docti de Anglis studentibus haec adfirmaverunt !). Ergo, si in Universitate Magister es Latinae linguae, pericula maxima  video ad  humanitatis omnia studia spectantia.

   Sin autem in Scholis secundariis seu superioribus (quas vos Angli  - nisi fallor - 'High Schools vocatis') minima sunt pericula, praesertim si Vergilius legitur cum Homero � ut dicis. Sed sane Vergilius cum Tolkien ridiculum mihi videtur. At discipuli tui legunt Robert Graves? Absit iniuria verbis meis. Nescio utrum philologorum opus an totius humanae scientiae tibi proposuisti aut proposuit tibi structura Americanorum cuccirulorum studiorum.

   Et sane mihi hoc ridiculum videtur cum ego in interpretando Vergilio cum meis discipulis utar, multo cum gaudio eorum, disciplinis interpretandi �Americanis�: multum amo Harold Bloom (quem italice translatum lego) et  lecturas reader-oriented. Sed ego magister sum Latinae Linguae nec Litterarum totius orbis et discipuli mei translationes quasi cotidianas Latinorum Scriptorum perficiunt . Certe tibi consilium vellem dare sive in universitate sive in Schola sis magister: quaestio in vice lectionum persolvitur. Et primum: legant discipuli tui aliquem simplicissimum compendium  Aeneidos (si non invenis, scribas tu ipse); deinde legant Angle translatum opus (melius si partes magis amabiles nec totum: exempli gratia liber II, et IV) ; denique latine legant minimas partes poematis : quae res difficiles in iis partibus sint explica iis antequam legant (si in machina quae computer vocatur immittis textum , ista machinula generabit indicem alphabeticum omnium vocabulorum (Word hoc facit) et inde nomina locorum, et  facta, et nomina personarum, et  res precipue Latinas potes breviter iis esplicare. Sed hoc facile est factu si Latine leges cum discipulis tuis selectas et pulchras partes poematis.

Vale

 

Vincentius Crupi

  



>From: David Wilson-Okamura <[EMAIL PROTECTED]>
>Reply-To: [EMAIL PROTECTED]
>To: [EMAIL PROTECTED]
>Subject: VIRGIL: teaching Aeneid in translation
>Date: Thu, 01 Jan 2004 13:12:17 -0500
>
><< attach1 >>


Nuovo MSN Messenger 6.1: con sfondi, foto e giochi. Provalo subito! ----------------------------------------------------------------------- To leave the Mantovano mailing list at any time, do NOT hit reply. Instead, send email to [EMAIL PROTECTED] with the message "unsubscribe mantovano" in the body (omitting the quotation marks). You can also unsubscribe at http://virgil.org/mantovano/mantovano.htm#unsub

Reply via email to