Hodie enimvero discipulis meis secundi anni cursus primam lectionem dedi de Vergilio. Antequam Vergilium inciperem, melius dicerem antequam cursum novum anni praesentis (1993-1994) inciperem, de historia plurima renovavi: 1) textus de quibus isto anno dicimus cum iis sunt auctorum qui sequentur: Varronis, Lucretii, Catulli, Horatii, Vergilii. Cum hi sint auctores, dixi de extremis annis Rei Publicae ( de Caesare - duce Santo Mazzarino viro docto nostro Italico a quo liber splendidus scriptus est - de Cicerone, de duabus viis tam diversis a Caesare et Cicerone secutis in philosophia quae spectat ad Rem publicam administrandam: quae esset pars imperialis quae esset pars quam italice "ultrasenatoria" dicimus). Bene explicavi mense septembre cum Varronem et Lucretium legerem non solum amicitiam Varronis Ciceronisque et inimicitiam eorum cum Caesare, sed etiam quomodo Ciceronis sententia et pars (optimates, scilcicet) per totum imperium duret: cum Tacito, cum Seneca, cum Lucano, cum auctoribus Historiae Augustae... Effeceram primis mensibus Scholae ut discipuli scirent clara luce Imperium a populi voluntate et consensu nasci, Rem Publicam et senatus potestatem ab optimatibus sustineri. Cum ad Horatium perventum est diximus de Augusto et de Imperio, sed non satis: rem insolitam notavimus cum discipulis Epicureos cum imperio stare, stoicos contra cum senatu; Horatium, qui scripsit plurima carmina quae italice dicimus "intima" de rebus tam communibus tam privatis cum imperio stare. Legimus quoque aliquas paginas viri docti Antonio La Penna (Orazio e l'ideologia del principato) quoniam discipuli posuerunt mihi gravem quaestionem quae non solum ad Historiam sed etiam ad iudicium moralem eorum pertinebat: quidnam Horatius composuerit civilia carmina et adularetur potentes, cum esset "Epicuri de grege porcus". Interim de catullo dixeramus, de sua opinione ad artem poeticam spectantem...
Haec et alia de rebus gestis, de more immutato Romanorum, de artis poeticae immutationibus Catulli et Horatii impulsu dixeramus. Nos quoque, saepissime fortunam nostrorum auctorum apud poetas barbaros nostros consideravimus (apud Ugo Foscolo Catullus, apud Petrarca Horatius, apud Torquato Tasso, iam Lucretius, ex. causa)... et quomodo a Callimacho et aliis Alexandinis poetis nascantur poeticae principia et Catulli et Horatii.
Hodie ad Vergilium pervenimus, in itinere aliqua Vergilii consideraveramus (Bucolicas ex. gratia, verba quibus liber primus Aeneidos incipit, amicitiam cum Horatio...). Sed, tamquam nihil dictum esset, renovavi memoriae discipulorum constitutionem dominationis Augusti et iis dixi ante omnia rem tam notam sed plane notae dignissimam: per quingentos annos Romanos in Re publica vixisse, nec facile ad principis potestatem transituros. Dein principia generalia historiae iis commemoravi: qua via dominatores potestatis propriae perficiant eam quam italice "legittimazione" vocamus, per religionem, id est, per architecturam, per picturam et alias huiuscemodi artes, per historiam (quoniam omnis dominium radices suas in historia credit inveniri), per poetarum artem in qua compendium omnium de quibus diximus stat. Et de Augusto bene notavimus nomen idem ad religionem pertinere (conlato graeco vocabulo ''Sebast�s'), dein diximus de Ara Pacis deque aliis monumentis ab Augusto structis seu renovatis; inde de usu grammaticae et Antiquitatum (Augustus ultor Caesaris, Iuliae gentis nomen ab Ilio trahi - scil. secundum Romanam traditionem virorum antiquitatibus doctorum (Varronis rationem et viam commemoravi, ut bene comprehenderent discipuli quomodo posset mentiri antiqua etymologia). Inde discipulos ut legerent italice (versa a Luca Canali viro docto nostro) invitavi librum primum Aeneidos totum et ut in legendo ut lineam sub verbis quae ad haec spectent ducerent). Sed antea indicavi iis quale primum nostrum iter sit futurum: "Tempi brevi e tempi lunghi della propaganda nell'Eneide". Volo ut videant discipuli mei haec: I) duo extare tempora laudationis Augusti potestatis (breve quod ad Augustum recta via pertinet: ex. gratia vide Aen. I, 267,ss. At puer Ascanius...); longum quod ad officium civium Romanorum spectat - secundum traditionem Romanorum et Augusti iussa; II) et haec pertinere non ad res tantum gestas sed ad historiae poe ticae artis. Quaestio non parva est quam posuerunt discipuli mei: utrum sit Aeneis opera adulatoris an genuina et respondens voluntati liberae poetae. Versus I,267ss. inter alios legentur cras Latine et notabitur in iis usus etymologiae (Ascanius- Iulus- gens Iulia...), postea, in eodem itinere, ad librum transibimus VI, ergo ad VIII, etc. Eadem erit ratio: discipuli praelectiones meas audient de variis quaestionibus in iis libris positis ab "Altertumsvissanschaft", inde legent Italice toum librum; ergo mecum Latine versus magis pertinentes ad iter nostrum.
Uno mense hoc iter perfectum erit et ad secundum transibimus, ut scrutemur cohaerentiam Aeneidos cum principiis artis poeticae tomporum poetae et genuinam naturam poematis totius: recusationes a Vergilio factae cum ab Augusto iuberetur ut poema de Augusto componeret (in Georgicis, cum Horatio comparatis); ergo lectura fiet locorum celeberrimorum Aeneidos (totus liber IV latine; pars lib. II Latine; pars lib. VI Latine; pars. lib. XI Latine (XI ut musa iocosa in lucem veniat secundum ea quae dixit s. v. "Comico Stile" doctissimus R. B. Lloyd in Enciclopedia Virgiliana et in "Humor in the Aeneid", Class. Journ. 72). In iis legendis, volo ut discipuli, ante omnia gaudeant: vere dicit nostra Helen, quom de pulchritudine loquitur! Sed in gaudendo interea perpotent "amarum/absinthi laticem" (ut ait Lucretius noster!), id est bene comprehendant Aeneidem esse creaturam tam diversam ab Iliade et Odyssea: quom scrutetur diligentissime animum humanum (feminarum praesertim, ducibus Euripide et Apollonio in lib. IV), quom doctrinam exhibeat philologorum, quom elegantiam et argutiam aliquando Alexandrinorum. Nec totum de Aeneide dici potest discipulis et hoc meo iudicio satis est ut respondeam ad unam quaestionem ab iis positam: sit Aeneis genuina an non!
Interim melius de Maecenate dicemus (etsi iam diximus cum de Horatio locuti sumus), deque Dante Alighieri, deque Homero - ducibus Knauer et Klingner. Sed Vergilium volo meos discipulos meos legere ut Vergilium cognoscant: de Homero dicemus quod ad Vergilianam imitationem spectet, sed Homerum iam legimus ante, nec cum Vergilio; et idem de Dante Alighieri (qui Tolkien certe non est!): maximus et sublimis poeta, cum Vergilio aliquando comparabo (infandum, regina, iubes renovare dolorem... "Tu vuoi ch'io rinnovelli s� disperato dolor...?"; aut librum VI ex. gratia). Sed Dante, quem ego amo ita ut Vergilium, alio tempore, nec mecum legent discipuli mei. Aliter, timeam ne discipuli credant Dante iisdem temporibus vixisse quibus Homero et Dante, aut non bene sciant Aliud esse opera Homeri et Dantis, aliud Vergilii, nec extare ullum epicum heroa, nisi quem poeta recreat temporibus moribusque suis aptum, ullum epicum stilum nisi quem tempora et artis poeticae progressio volunt. Et revera quam differt vergilianus heros ab homericis! Saepissime quod nos "anti-eroe" vocamus iste videtur (nec heros vocatur qui coniugem in flammis linquit, qui a femina ab undis tractus denuo eam linquit...et hi novi mores Apollonii sunt!); et certe mores et animum exhibet quam "mutatos ab illis "! Astu et fraus Ulixis certe in Aenea non sunt...
Grates tibi plurimas ago, quoniam - quamquam tam bellicosus seditiosusque fuissem - mihi scripsisti. Dic mihi, quaeso, magis urbane loquens, si inter nos hoc Foro liceat loqui.
Vale
>From: David Wilson-Okamura <[EMAIL PROTECTED]>
Expand your wine savvy � and get some great new recipes � at MSN Wine. ----------------------------------------------------------------------- To leave the Mantovano mailing list at any time, do NOT hit reply. Instead, send email to [EMAIL PROTECTED] with the message "unsubscribe mantovano" in the body (omitting the quotation marks). You can also unsubscribe at http://virgil.org/mantovano/mantovano.htm#unsub
